- COLEMANNUS
- COLEMANNUSPastor Londinensis, auctor Erastianorum seu Colemannianorum. Dum enim proximis temporibus in Anglia, inde Presbyteriani, hinc Independentes, pro suo quisque tegimine contenderent; factum est, ut interea florentissimas Ecclesias Haereticorum et Schismaticorum lues devastaret, atque insuper teritia factio utrisque omnia eriperet. Idque ab Erastianis factum, quam factionem Politici excitârunt, eius ope regimen sibi solis vindicaturi. Colemannus itaque, videns paratos novaturientibus sectatores, instinctu Politicorum, tertiam viam Regiminis Ecclesiastici aperuit, ex Erasti lacunis haustam, frustra longe peti regimen Ecclesie, clamans, cum ab administratione civili non sit divellendum. Is igitur, contione ad Parlamentum habitâ, regimen Ecclesiae Magistratui dedit, qui per Interimisticos Commissarios Ecclesiam gubernaret, Scotorum simul ad Synodum legatos, quasi dissidiorum causas, criminatus. E quorum numero se ipsi opposuit G. Gillespy Theologus Edinburgens. et Sam. Rhetherfortius, acer Arminianismi hostis, qui ambo omnem Erastiani commenti iniquitatem docte refutârunt. Politicorum nihilominus consilia praevaluerunt, et Erastianum regimen stabilitum, unde ingentia mala orta, de quibus alibi. Nempe Mysterium sectae huius erat, ut omne Regimen Ecclesiae ad Magistratus civile arbitrium deferretur: quô pactô non tantum Presbyteriani exarmati, sed Independentium quoque regimen sublatum est. Er quidem durante hôc Politicorum dominiô gravia passus praefatus Rhetherfortius in vinculis aliquandiu languit, illô vero iterum mutatô ac abbolitô, Professor Theologiae Aberdonensis, contra Iesuitas, Arminianos, Familistas, Antinomos, Independentes, vatia scripsit. G. Hornius, Histor. Eccles. Periodô III. Artic. 3. Vide etiam hîc passim, inprimis voce Independentes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.